[2] EPISTOLA II.

Sereniss. & Excellentiss. Principi,

D. CAROLO,

Divina favente dementia E. Romanorum Imperatori semper Augusto, ac Germaniae, Hispaniarum Regi, &c. Fratri sororio nostro charissimo,

LUDOVICUS,

Eadem gratia, Hungariae, & Bohemiae Rex, &c. Salutem & fraterni amoris continuum incrementum.

Serenissime & Excellentissime Princeps, frater sororie noster charissime. Ex literis Majestatis vestrae Caesareae XXVIII. mensis julii praeteriti ad nos datis, quas magnificus Andreas de Burgo, Orator ejusdem nobis reddidit, intelleximus Majestatem V. C. difficillimis esse bellis implicitam, & hoc esse in caussa, quod nobis in his rerum nostrarum tempestatibus periculosissimis opem ferre nequiverit, de quibus idem Orator plura nobis coram locutus est, & licet aliter, quam sperabamus, evenerit, responsionem tamen V. C. Majestatis quieto animo accepimus, non dubitantes vel uno vel alio modo futurum esse, quod fieri huc usque non potuit, dolemus autem vehementer, & quam possit explicari vehementius, tum humanitatis U. Caesareae, tum nostra caussa, quod in has bellorum difficultate Majestas U. C. eodem tempore, quo nos, inciderit: nam qui Majestatis U. C. fraternus in nos est animus & propensissima ad tuendam Christianam Rempublicam voluntas, non dubitamus, quin opes viresque suas in hostium nostrorum, immo communium excidium collatura libentius fuerit, nisi illam hi, quos minime decuit, ab optimi, sanctissimi sui propositi cursu revocassent: Sed DEUS omnipotens, qui solet malorum consilia dissipare, speramus ita providebit, ut Majestas U. C. sublatis rerum suarum difficultatibus, brevi quod de nobis juvandis, de Christiana Rep. salvanda, instituerat, facta liberior liberalius, ac pleniore manu praestare possit; quam plurimum rogamus, nostri memor esse velit. Quaecunque Majestas U. C. praefato Andreae de Burgo, oratori suo in mandatis ad nos referenda dederat, prudenter, solet, explicuit, nosque illi fusius respondimus, eumque hortati sumus, ut quae a nobis sunt dicta, quaeque ipse certa quotidie de statu & conditione rerum nostrarum praesens audit & videt, Majestati V. C. perscribat diligentissime, quam felicissime valere optamus, eidemque nos & regna nostra commendamus. Ex Castris juxta Adon, die XVII. Augusti. Anno Domini Millesimo Quingentesimo vigesimo primo. Regnorum nostrorum Hungariae & Bohemiae, &c. Anno sexto.

LUDOVICUS REX

Manu propria.